Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 2.7.1 Cic. Fam. 2.7.2 (English) >>Cic. Fam. 2.7.4

2.7.1

sera gratulatio reprehendi non solet, praesertim si nulla neglegentia praetermissa est; longe enim absum, audio sero; sed tibi et gratulor et, ut sempiternae laudi tibi sit iste tribunatus, exopto teque hortor, ut omnia gubernes et moderere prudentia tua, ne te auferant aliorum consilia. nemo est qui tibi sapientius suadere possit te ipso; numquam labere, si te audies. non scribo hoc temere; cui scribam, video; novi animum, novi consilium tuum; non vereor ne quid timide, ne quid stulte facias, si ea defendes, quae ipse recta esse senties.

2.7.2 quod in rei publicae tempus non incideris, sed veneris (iudicio enim tuo, non casu in ipsum discrimen rerum contulisti tribunatum tuum), profecto vides; quanta vis in re publica temporum sit, quanta varietas rerum, quam incerti exitus, quam flexibiles hominum voluntates, quid insidiarum, quid vanitatis in vita, non dubito quin cogites. sed, amabo te, cura et cogita, Curio,—nihil novi, sed illud idem, quod initio scripsi : tecum o loquere, te adhibe in consilium, te audi, tibi obtempera. alteri qui melius consilium dare possit quam tu, non facile. inveniri potest; tibi vero ipsi certe nemo melius dabit. Dii immortales! cur ego absum vel spectator laudum tuarum vel particeps vel socius vel minister consiliorum? tametsi hoc minime. tibi deest; sed tamen efficeret magnitudo et vis amoris mei, consilio te ut possem luvare.

2.7.3scribam ad te plura alias; paucis enim diebus eram missurus domesticos tabellarios, ut, quoniam sane feliciter et ex mea sententia rem publicam gessimus, unis litteris totius aestatis res gestas ad senatum perscriberem. de sacerdotio tuo quantam curam adhibuerim quamque difficili in re atque causa, cognosces ex iis litteris, quas Thrasoni, liberto tuo, dedi.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 2.7.1 Cic. Fam. 2.7.2 (English) >>Cic. Fam. 2.7.4

Powered by PhiloLogic